EPICUM Poema

EPICUM Poema
EPICUM Poema
omnium princeps est, quia continet materias universas, utpote ex Pastorali, Comico et Tragico genere mixtum. Inprimis vero argumentum eius, Dux, miles, clas sis, equus, victoria, uti Horat. docet ad Epicum nobilissimum Vatium Carmin. l. 1. od. 6. Initio
Scriberis Vario fortis, et hostium
Victor, Maenii carminis alite
Quam rem cumque ferox navibus aut Equis
Miles Te Duce gesserit.
Solis dacty licis senariis magniloquis enarrandum: quod carminis genus per excellentiam Epos dici meruit. Sumebant autem Epica poemata Rhapsodi olim per partes cantillanda, unde iis nec erat finis, et initum saepe aliunde pendebat: Rhapsodis interdum de suo alterutrum aut etiam utrumque assuentibus. Uti porro hircum Tragici, iuvencam Lyrici, sie taurum Epici, in certaminibus olim accipiebant, uti docet Scalig. ubi supra, l. 1. c. 44. Vide. apud eundem plura hanc in rem passim, inprimis l. 3. c. 96. ubi de Heroicis: de Epici veio Cycll materia et serie, supra in voce Cyclus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • EPOS — Graece Ε῎πος, proprie Heroicum carmen; unde Epici Poetae, Epicus Cyclus etc. Vide supra Epicum Poema, item ubi de Cyclicis Scriptoribus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Аншиета, Жозе ди — У этого термина существуют и другие значения, см. Аншиета. Жозе ди Аншиета порт. José de Anchieta …   Википедия

  • George Chapman — (Hitchin, en Hertfordshire h. 1559 Londres 12 de mayo de 1634), poeta, dramaturgo y traductor inglés. Estudió en el Trinity College de Oxford, donde recibió una buena formación en clásicos grecolatinos, aunque no obtuvo ningún grado; también, al… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”